Sed dicendum, quod effectus proveniens ut in minori parte, potest considerari
dupliciter: vel in ordine ad causam proximam, praeter cuius intentionem accidit:
et sic casuale vel fortuitum est; vel in ordine ad causam primam, cuius
praesentiam nihil praeterfugit; et ita casu non fit.
«Ad quod dicunt, his atque huiusmodi dictionibus... vere aliqua poni». Ista
solutio procedit secundum illam opinionem quae ponit in peccato omissionis
actum esse; sed secundum aliam opinionem solvetur ista obiectio, quia privationi
qua malum omissionis dicitur malum, substat res bona, scilicet potentia in
actum non exiens.
«Potest etiam quaeri ab eisdem, cum peccatum sit, ut supra dictum est, privatio
vel corruptio boni, et omnis actus malus sit peccatum, utrum sit privatio vel
corruptio boni inquantum peccatum est, vel non». Haec obiectio sic procedit. In
peccato duo sunt, scilicet actus substantia, et malitia. Quod ergo peccatum
dicitur corruptio boni, aut habet hoc inquantum est malum, vel inquantum est
actus, ex quo bonitatem habet. Si primo modo; cum omnis corruptio boni poena
sit, peccatum in eo quod peccatum vel malum, erit poena, et a Deo; quod est
inconveniens. Si autem ex parte actus habeat quod sit corruptio boni; cum
actus omnis, inquantum est actus, sit bonum, tunc, inquantum est bonum, habebit
quod corrumpat bonum; quod videtur inconveniens. Ergo oportet ut illud
quod est in peccato, praeter deformitatem et corruptionem, unde ratio mali
causatur, non sit res bona. Sed solvitur per aequivocationem corruptionis, ut in
littera patet.
|
|