facultatibus reputabant, providere misericorditer
dignaremur: eorum supplicationibus
benignius inclinati, salarium ipsum annuum
ad 70. libras providimus amodo reducendum.
Quo Potestates eorum, qui pro
tempore fuerint, volumus esse contentos, scripti
praesentis autoritate mandantes, quatenus
nullus sit, qui Commune praedictum, fideles
nostros, ad majorem exactionem salarii, temeraria
decaetero coactione compellat. Quod
qui praesumpserit, etc.
Cap. XX.
Recipit quendam in suam gratiam, quem necessitas
olim tenuerat in rebellione.
Illa fruimur et Imperii dignitate mansuetudine,
ac praerogativa virtutis, ut quia
nisi culpa praecederet, locum venia non
haberet, quacunque hora subditus ad fidem
nostram conversus fuerit, patulis brachiis recipiamus
eundem, obliti praeteritae culpae suae.
Cum igitur ad notitiam nostram pervenerit N.
de N. quem necessitas olim in rebellione tenuerit
potius quam voluntas ad fidelitatem nostram
cum omni devotione fore conversum,
et in gratiam nostram recipi perpensius implorantem:
aures nostras benignas implorationi
suae duximus apponendas, et meritis suae
bonae conversationis inducti, eum cum
|
|