AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod beneficia amicabilia procedunt ex liberatione,
non ex debito. Necessitas autem facit omnia communia; et ideo in necessitate subveniendum
est etiam inimicis. Sed hic est magis effectus iustitiae quam amicitiae.
Ad secundum dicendum, quod oratio est de his bonis quae pertinent ad communicationem
spiritualis vitae, quae caritas principaliter attendit; et ideo non est
simile de hoc et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod non est simulata dilectio, quando tantum exhibetur
in opere, quantum habetur in affectu.
Ad quartum dicendum, quod illa duo aequali passu currunt, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod negare homini signa familiaritatis quando necessitas
expeteret, esset vindicta; vel etiam quando veniam peteret; vel quando se ille qui
hostis habetur ad familiaritatem ingereret, si habeatur praesumptio quod non
simulate, vel irrisorie facit: quia tunc diligit, et inter amicos deputandus est. Sed
quod aliquis ultro se ad familiaritatem inimico ingerat, hoc perfectionis est.
Ad sextum dicendum, quod Glossa loquitur de illo beneficio quod sequitur caritatem
perfectam, secundum quod procedit in illa quae sunt aliarum specialium
amicitiarum.
Ad septimum dicendum, quod praeceptum fuit antiquis ut persequerentur
hostes, et cum eis foedus non inirent, inquantum per eorum amicitiam in idolatriam
pertrahebantur, et inquantum erant executores divinae iustitiae ex praecepto
eius qui auctoritatem habebat; non autem ita quod ex vindicta facerent.
Et similiter dicendum ad octavum, quod Ecclesia hoc modo movet bella adversus
iniquos, vel ut iustitiam faciat, vel ut maius malum evitet, aut maius bonum inducat.
ARTICULUS 3
Utrum maioris meriti sit diligere amicum vel inimicum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod maioris meriti sit diligere inimicum quam amicum. Matth. 5, 46,
dominus dicit: «Si dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis?».
Sed meritum dicitur respectu mercedis. Ergo maioris meriti est diligere inimicum
quam amicum.
2. Praeterea, illud quod est perfectionis, est maioris meriti: quia caritas perfecta
plus meretur quam imperfecta. Sed diligere inimicum est caritatis perfectae,
diligere autem amicum non. Ergo diligere inimicum est maioris meriti.
3. Praeterea, ubi maior est difficultas, ibi maius meritum: quia magis pertinet
ad virtutem quae est circa difficile. Sed diligere inimicum est difficilius quam
diligere amicum. Ergo est maioris meriti.
|
|