reddunt, in qua superfluum esse constat habitudinem querere. Sic  
proinde restat circa rithimos mixtos debere insisti. 
4. Et primo sciendum est quod in hoc amplissimam sibi licentiam  
fere omnes assumunt, et ex hoc maxime totius armonie  
dulcedo intenditur. 
5. Sunt etenim quidam qui non omnes quandoque desinentias  
carminum rithimantur in eadem stantia, sed easdem repetunt  
sive rithimantur in aliis, sicut fuit Gottus Mantuanus, qui suas  
multas et bonas cantiones nobis oretenus intimavit. Hic semper  
in stantia unum carmen incomitatum texebat, quod clavem  
vocabat; et sicut de uno licet, licet etiam de duobus, et forte de  
pluribus. 
6. Quidam alii sunt, et fere omnes cantionum inventores, qui  
nullum in stantia carmen incomitatum relinquunt quin sibi  
rithimi concrepantiam reddant, vel unius vel plurium. 
7. Et quidam diversos faciunt esse rithimos eorum que post diesim  
carmina sunt a rithimis eorum que sunt ante; quidam vero non  
sic, sed desinentias anterioris stantie inter postera carmina  
referentes intexunt. Sepissime tamen hoc fit in desinentia primi  
posteriorum, quam plerique rithimantur ei que est priorum  
posterioris; quod non aliud esse videtur quam quedam ipsius  
stantie. concatenatio pulcra.  
8. De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in  
cauda, videtur omnis optata licentia concedenda; pulcerrime  
tamen se habent ultimorum carminum desinentie si cum  
rithimo in silentium cadant. 
9. In pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandam  
servatam esse invenimus. Et, discretionem facientes, dicimus  
quod pes vel pari vel impari metro completur; et utrobique  
comitata et incomitata desinentia esse potest; nam in pari 
  |  
  |