quem habet inueniendo medium, existens inter subiectum et 
praedicatum, et figuris designatum, multiplicando species peregrinas, 
a sensu et imaginatione abstractas, quae in suo proprio 
intelligibili sunt caracterizatae et intellectae. 
10. Secunda regula de K habet quattuor species. Videlicet 
quando quaeritur: Intellectus cum quo est? Et: Cum quo est pars 
in parte, et partes in toto, et totum in partibus suis? Et: Cum quo 
transmittit similitudinem suam extra? Ad quod respondendum 
est, quod ipse est cum suis correlatiuis, sine quibus non potest esse 
nec intelligere. Et intelligit enim cum speciebus peregrinis, de 
quibus facit instrumentum ad intelligendum. 
Diximus de regulis. Cum quibus intellectus soluit quaestiones, 
deducendo eas per regulas, respiciendo, quid significat regula et 
eius species subiectiue, deducendo quaestionem per principia et 
regulas, intellectu obiectando illam quaestionem dubitabilem 
cum definitionibus principiorum, eligendo, intelligendo intelligibili 
affirmantem aut negantem; et quod ipse intellectus sit a 
dubitatione separatus. 
V 
De quinta parte 
Quae est de tabula 
Tabula ista est subiectum, in quo intellectus se facit uniuersalem, 
eo quia intelligit et abstrahit ab ipso multa particularia 
omnium materiarum, discurrendo principia per particularia 
obiectiue, et regulas subiectiue, applicando cuilibet quaestioni 
uiginti rationes, declarando ipsam quaestionem; et a qualibet 
camera ipsius columnae abstrahitur una ratio. 
Tabula habet septem columnas, ut patet. In quibus implicantur
  |  
  |