Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 304


et barones Cracovie rogaverunt multum attente ducem Vasiliconem
predictum, ut nos ad transeundum ad Tartaros iuvaret in
quantum posset; qui respondit quod faceret hoc libenter. Unde nos
secum duxit in terram suam; et cum detinuisset nos aliquot dies
in expensis suis, ut aliquantulum quiesceremus, et fecisset nobis
venire episcopos suos de nostro rogatu, legimus eis litteras domini
pape, in quibus monebat eos quod deberent redire ad Ecclesie
unitatem sancte matris. Nos etiam monuimus eos et etiam induximus,
in quantum potuimus, tam ducem quam episcopos et alios
omnes qui convenerant ad illud idem. Sed quia eodem tempore
quo dux predictus in Poloniam venit, frater eius dux Daniel iverat
ad Bati et presens non erat, finaliter respondere non potuerunt,
sed ad plenariam responsionem oportebat suum reditum expectare.
<4>. Post hec dux predictus usque in Kioviam nobiscum unum
servientem transmisit; nichilominus tamen ibamus semper sub periculo
capitis propter Luthuanos, qui sepe insultum faciebant occulte
quantum poterant super terram Ruscie, et maxime in locis illis
per que debebamus transire. Et quia maior pars hominum Ruscie
a Tartaris fuit occisa vel in captivitatem deducta, iccirco eis resistere
potenter minime possent; a Rutenis tamen per servientem
predictum eramus securi. Unde, gratia Dei favente et ab inimicis
crucis Christi nos eripiente, pervenimus in Kioviam, que metropolis
est Ruscie.
<5>. Et cum pervenissemus illuc, habuimus de via nostra consilium
cum millenario et aliis nobilibus qui erant ibidem. Qui responderunt

Torna all'inizio