Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 156


Terpsichore purga, ne carmina foedet amurca,
tergens calvitium deme, quod est vitium.
Iure sacramenti se constrinxere iuvenci
bis duo, dando fidem se fore prorsus idem.
Quattuor ergo boum duo fiunt cura duorum,
atque fuit fidus ceu sihi quisque tribus.
Sic a dente lupi vadunt per pascua tuti,
nec valet ore fero frangere pacta leo.
Praeparat inde dolum leo dispar viribus horum
insidiisque petit quos superare nequit.
'Quod simul erratis quantum nocuisse putatis?'
dixit, et 'herbarum fert locus ipse parum.
Hic mons Frauduni vix vestrum sufficit uni,
sufficiunt soli pascua grata Soli;
uni de vobis sit vallis amoena Latronis,
et quod quartus amet Tertia vallis habet.'
Talibus his dictis, aliis bos quisque relictis,
quae leo signavit, pascua tutus adit.
Iam minus est fortis per se pars quarta cohortis,
iam dabitur poenae praeda timenda ferae.
Separat, ut caedat, quos iunctos praedo timebat;
quosque prius metuit dente fero secuit.
Ex ipsis quidam communem flendo ruinam,
dum moriendo dolet, talia voce monet:
'vos, annis multis posthac qui vivere vultis,
per nos discatis vivere posse satis.'

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio