Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 174


tamen, ut pro ipso plenius nostrum exprimamus affectum, eum cum omni affectione, qua possumus,
vestre paternitatis dulcedini presertim in causa, quam habet cum .. milite, commendamus, pro
dono petentes sic vestre interventionis studio procurari, ut in sue consecutione iustitie cum eodem
possit optata tranquillitate gaudere, cui tanto maioris devotionis et subiectionis exhibebit obsequia,
quanto expressius accepit a nobis, quam devotum et subditum eum esse volumus vobis et vestris.
Sane, si ad eundem militem non dirigitur stilus ad presens, admiratio nulla consurgat, cum in patruo
quodammodo possit intelligi scriptum esse nepoti.

VII 62

Fratrem T. ad Cassinense monasterium revertentem precum nostrarum favor prosequitur, per quas
ad uberioris gratie aspirat affectum et de plenitudine pleniori sperat benignitatis effectum.

VII 63

In fratre Gregorio, latore presentium, caro nobis in Domino, viscera ventri, patri filium, abbati
monachum commendamus, sperantes, quod unus trium debita liberaliter solvat in uno.

VII 64

Experimento didicimus, quod diligentibus nos gratia vestra exhibet plene dilectionis affectum. Unde
confidenter rogamus, quatenus.., carum nostrum, habeatis, si placet, sic nostri amoris intuitu
commendatum, ut operesentiat, quod pro eo apud amicum intercedat amicus.

VII 65

Dilectum meum Acheruntini convicia querulum faciunt, et Brundusini motus continui poterunt
multiplicare querelam, sed cedit ad gloriam contemnere posse contemptum.

VII 66

Torna all'inizio