Bella miscent pariter et seductiones
Inter plebem, milites, reges et barones,
Unde fiunt hodie tot occasiones
Quod fere se perimunt omnes nationes.
Regnum regnum destruit et gens perdit gentem,
Dives mactat pauperem et pauper potentem,
Pater tradit filium, et ipse parentem
Nec fratrem invenies fratrem diligentem.
Partes mundi quatuor nunc guerra lacessit
Nec mare nec flumina nec terra quiescit.
Omnis homo fulminat et arma capescit
Et pestis discordia tota die crescit.
Totus est in caedibus orbis involutus
Et hinc inde gladius versatur acutus.
Est vassallus domini cruore pollutus
Nec hospes ab hospite potest esse tutus.
A praelatis omnia haec ortum traxerunt;
Sed ipsos pericula non praetermiserunt;
Nam navali praelio quidam perierunt,
Et quidam in carcere obtrusi fuerunt.
Credo quod Gregorius qui dictus est nonus
Fuit apostolicus vir, sanctus et bonus,
Sed per mundi climata strepit ejus sonus
Quod ad guerras fuerat semper nimis pronus.
Hic de suis finibus coegit exire
Antiquam concordiam et fecit abire
Ultra mundi limites, nec potest quis scire
Ubi nunc permaneat vel saltem audire.
|
|