Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 668


SED CONTRA est quod dicit Hieremias 31, 22: «Mulier circumdabit virum»: ubi
dicunt sancti, quod Christus ab initio conceptionis fuit plenus omni gratia.
Ergo gratia non crevit in ipso.
Praeterea, Christus fuit ab instanti conceptionis suae perfectus comprehensor.
Sed comprehensores sunt in statu, non in augmento gratiae. Ergo gratia in ipso
non crevit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod illud plene haberi dicitur
quod secundum omnes differentias et modos et effectus suos habetur; et secundum
hoc Christus plenitudinem gratiae habuit. Haec autem plenitudo potest
attendi secundum rationem causae finalis, efficientis et formalis. Finis autem
gratiae est ut coniungat nos Deo. Quia igitur Christus, secundum quod homo,
coniunctus fuit Divinitati non solum per cognitionem, amorem et fruitionem,
sed etiam per unionem in persona; ideo gratia ipsius plenissime consecuta est
finem suum. Et haec est plenitudo causae finalis.
Item videmus quod aliquid habet lucem corporalem tantum ut luceat, sicut quidam
vermes, et putredines quercus, vel carbunculus; aliquid autem ut alia illuminet,
sicut lumen candelae; aliquid autem ut omnis illuminatio ab eo sit, sicut
est de sole. Ita etiam est et de gratia Christi: quia ipse habet gratiam per quam
in se perfectus est, et ex ipso in alios redundat: et eorum in quos redundat, quosdam
facit cooperatores Dei, ut et ipsi alios per ministerium ad gratiam inducant,
ut dicitur 1 Cor. 3: et iterum ex ipso in omnes redundat, quia «de plenitudine
eius omnes accepimus»; Ioan. 1, 16. Et haec est plenitudo causae efficientis.
Similiter etiam aliqui formaliter gratia perfecti sunt quantum ad omnes virtutes,
et quantum ad expulsionem omnium peccatorum mortalium. Et haec est plenitudo
sufficientiae, quae fuit in Stephano et aliis sanctis, secundum quod aliquis
impletur Deo, ita ut nihil in eo a Deo aversum maneat.
In tota autem Ecclesia est plenitudo copiae: quia nulla gratiarum ei deest, quin
sit in aliquo membrorum suorum: de qua plenitudine dicitur Ephes. 4, 16: «ut
impleret omnia». Alicui etiam data est gratia quae non solum omnia mortalia,
sed etiam venialia repelleret. Et haec est plenitudo specialis praerogativae,
quae fuit in beata Virgine, secundum quam plena Deo fuit, ut nihil in ea esset
quod ad Deum non ordinaretur.
Sed Christo ulterius data est gratia perficiens ipsum, non solum quantum ad
omnes virtutes, sed etiam quantum ad omnes usus virtutum, et quantum ad omnes
effectus gratiae gratis datae, et iterum ad omnis peccati remotionem, non solum
actualis, sed etiam originalis, et potentiae peccandi. Et haec est plenitudo Christi
singularis secundum rationem causae formalis. Prima igitur plenitudo respicit
gratiam unionis; secunda gratiam capitis; tertia gratiam singularem ipsius.

Torna all'inizio