IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 14
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de plenitudine perfectionis Christi quantum
ad gratiam et scientiam, hic comparat perfectionem Christi secundum quod est
homo, ad perfectionem divinam; et dividitur in duas partes: primo comparat
perfectionem animae Christi ad perfectionem divinam quantum ad scientiam;
secundo quantum ad potentiam, ibi: «Si vero quaeritur, quare Deus non dederit
ei potentiam faciendi omnia, ut scientiam; responderi potest» etc..
Prima dividitur in duas: primo movet quaestionem; secundo determinat eam,
ibi: «Quibusdam placet quod nec parem cum Deo habeat scientiam». Et haec
pars dividitur in duas: primo ponit determinationem aliorum; secundo determinationem
suam, ibi: «Quibus respondentes dicimus». Et circa hoc tria facit:
primo respondet ad quaestionem, et solvit rationes pro prima determinatione
positas; secundo confirmat suam determinationem tum per rationem ab aliis
inductam, quae est contra eos, ibi: «Illud vero Apostoli quod inducunt... pro
nobis facit»; tum etiam per auctoritatem, ibi: «Fulgentius etiam in sermone
quodam multa inducit»; tum ex ratione, ibi: «Quod etiam ex ratione ostendi
potest»; tertio docet evitare quoddam inconveniens, ad quod illi inducebant, si
anima Christi omnia sciret, ibi: «Ad id vero quod dicunt... respondemus».
«Si vero quaeritur, quare Deus non dederit ei potentiam faciendi omnia, ut
scientiam, responderi potest» etc.. Hic comparat animam Christi ad Deum
secundum potentiam; et tria facit: primo determinat veritatem; secundo obiicit
in contrarium, ibi: «Sed si illa anima non habet tantam potentiam quantam et
Deus, quomodo... ergo intelligitur illud Ambrosii?»; tertio solvit, ibi: «Ad quod
dicimus».
|
|