Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 127

libro III


se nominat presbiterum cardinalem. (5) Qui autem diaconatu
funguntur sedis apostolice se dicunt diaconos cardinales.
(6) Peto super his veniam si minus bene de consuetudine
curiarum dico, quia cum aula principum sit belua multorum
capitum, quamvis ab agusto F. multum honorifice bis fuerim
invitatus, tamen ingredi pelagus non temptavi, nec siccus ad
unctum accedere fui ausus.
"Nam dulcis inexpertis cultura potentis amici
Expertus metuit ".
55. (1) AD QUAM PARTEM RETHORICE SALUTATIO REDUCATUR .
(2) De reliquis epistole partibus a Tulio certum possumus
documentum habere sed de salutatione penitus nichil dicit.
(3) Unde iure queritur ad quam partem inventionis salutatio
reducatur. (4) Nam in salutatione conficienda sine dubio necessaria
est industria inveniendi. Ergo salutatio ad aliquam partem
inventionis spectat: (5) non ad narrationem vel divisionem,
non ad confutationem vel confirmationem, non ad conclusionem.
Ergo ad exordium secundum artem reducitur. Non enim consumitur
inventio nisi in istas sex partes orationis.
(6) Quicumque ergo salutat officio quodam exordiendi iam

Torna all'inizio