DE GALLICA DOMNI PETRI DAMIANI PROFECTIONE
ET EIUS ULTRAMONTANO ITINERE.
Catholicae fidei fundamento balbutiens solidata rusticitas facundae sibi urbanitatis
quodammodo participat premia, et inculti sermonis conscriptio luculentae scripturae mercedis
sibi vendicat participium. Quia, cuius doctrina excelsos scripturarum montes cum
cervis nequit ascendere, tutum sibi cum ericiis in humili petra valet refugium preparare.
Balbutiat igitur nostra rusticitas, quandoquidem mihi non adest facunda urbanitas, et, si
polito sermone perorare nequeo, qualicumque modo audeam vel mutire.
Explicit prologus.
l. Ad multorum itaque edificationem credimus profuturum, si fidis litterarum tradatur
apicibus, qualiter vir reverentissimus Petrus Damianus Ostiensis episcopus pro pace
Cluniacensis monasterii se ipsum postposuit et pro illius sanctae congregationis quiete
se morti ultroneus tradidit. Cluniacense siquidem monasterium ab ipso suae fundationis
initio ita nativa et secura libertate constat esse liberrimum, ut preter Romanum pontificem
nulli ęclesiasticae vel seculari personae debeat esse subpositum, divina scilicet
disponente clementia, ut, quo alicuius terrenae subiectionis pondere levigatur, eo divinae
servituti plenius mancipetur et, quo mundanae functioni non reperitur obnoxium, eo
monasticae professionis pensum valeat integrum exhibere. Vere nobilis et ingenua Christi
servitus, quae terrenae servitutis nullum patitur contubernium ! Quamdiu enim sub
|
25
30
35
40
|