Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 97

Liber II


utriusque rei rationem in vita communi separavere, nobis etiam in dicendo ac scribendo separanda est, ut nunc solam honestatem, nunc solam utilitatem propositam habeamus. Quum deliberamus utrum aliquid fieri possit, id ex tempore aut praesenti aut futuro consideramus. Ex praesenti, ut quum pontifex deliberat utrum fieri Hostiae portus possit. Ex futuro, ut idem consultat, si Ferdinando regi bellum inferat, utrum eum possit ex Italia expellere. Quae quidem deliberatio quoniam in coniectura tota posita est, inde loci omnes nobis petendi sunt. Illud tamen videndum, ut quae superius de re facta praecepta sunt, ea nunc ad rem faciendam accommodemus. Illa praeterea magnopere consideranda sunt: locus, tempus, modus, occasio, facultates et caetera quae aut gerendum negotium praecedere aut gestum subsequi solent. Quae quidem omnia quoniam in propri volumine, quum de confirmatione ageremus, satis abundeque tractavimus, inde repetemus. Utilis autem consultatio distribuitur in bonorum malorumque rationem. Bona in vita communi aut corporis aut fortunae aut animi appellamus. Bona corporis sunt vires, valetudo, forma, celeritas, agilitas et caetera eius generis. Fortunae bona sunt nobilitas, opes, honores, dignitates, potentia, soboles, familia et quae his similia sunt.

Torna all'inizio