Sed quidam multum stultizant, dicentes quod tempus iuventutis
volunt habere sibi, ut illud in vanitatibus suis expendant,
tempus autem senectutis volunt dare Deo, cum dicat Scriptura,
Iob XXXII: Nescio quamdiu subsistam, et si post modicum tollat
me factor meus. Dicit enim Ecclesiastes IX: Nemo est qui semper
vivat et qui huius rei habeas fidutiam. Ideo utile consilium dat Ecclesiastes
XII, dicens: Memento creatoris tui in diebus iuventutis tue,
antequam veniat tempus afflictionis, et apropinquent anni de quibus
dicas: Non michi placent. Quare in diebus iuventutis tue? Quia
bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua, Iere. in
Trenis III. Item quia que in iuventute tua non congregasti, quomodo
invenies in senectute tua? Eccli. XXV. Ideo docet Ecclesiastes
XI: Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia
nescis quod magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius
erit. Item aliqui sunt qui totum tempus vite sue, tam senectutis
quam iuventutis, expendunt in vanitatibus suis. Que est magna
stultitia, cum Zacharias dicat, Luc. I: Serviamus illi, scilicet
Deo, in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
Unde Sapiens docet, Prover. XII: Qui operatur terram suam,
saciabitur panibus; qui autem sectatur ocium, stultissimus est.
Item Prover. XX: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit
ergo estate et non dabitur ei. Tempus frigoris appellat Sapiens
tempus presentis vite, tempus estatis tempus iocunditatis eterne.
Quantum autem ad materiam supradictam, notandum est
quod aliquando tota una domus propter peccatum deleta est
de casali suo, ut patet in Achor sive Achan, qui fuit de tribu
Iuda, qui propter peccatum furti lapidatus fuit cum tota familia
sua, ut habetur Iosue VII. Unde Sapiens in Prover. XIIII: Miseros
facit populos peccatum. Ideo dicit Apostolus, ad Ephe. IIII:
Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando
manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem
patienti.
Item, aliquando totum unum casale propter peccatum
deletum fuit de progenie sua, ut patet in Chaym, qui Abel fratrem
suum interfecit, cuius generatio tota periit in diluvio. Ideo
dicit Iudas, canonica I: Veh illis qui via Caym abierunt! Patet
|
|