Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 898


quam revertens Abbas Leonas cum gratia et
amore Regis studebat regere Abbatjam sibi
commissam. Et quia volebat, quod Abbatia
sibi commissa contra adversarios innumerabiles
muniretur, libertatis privilegium et munitionis
impetravit a sanctae recordationis Papa
Adriano, quod descriptum sic est.
1158.
P R I V I L E G I U M
Domni Papae Adriani.
“ Adrianus Episcopus servus servorum Dei,
dilectis filiis Leonati Abbati Monasterii
Sancti Clementis de Insula Piscariae, quae
Casa aurea vocatur, ejusque Fratribus tam
praesentibus quam futuris regularem vitam
professis in perpetuum. Effectum justa postulantibus
indulgere, et vigor aequitatis,
et ordo exigit rationis, praesertim quando
potentium voluntatem pietas adjuvat, et
veritas non relinquit. Quocirca dilecti in
Domino Filii, vestris iustis postulationibus
clementer annuimus, et praefatum Monasterium
ubi corpus Beati Clementis Papae et Martyris
requiescit, et in quo Divino mancipati
estis obsequio, ad exemplar praedecessoris
nostri felicis memoriae Leonis Papae sub
Beati Petri et nostra protctione suscipimus,
et praesentis scripti privilegio communivimus.
Satuentes et cetera ut in Privilegio praefato Leonis
Papae.
Interdicimus insuper, ut nullus Episcopus
ubi Synodum celebret.Chrisma, Oleum
Sanctum. Consecrationes altarium, seu Basiclicarum,
ordinationes Monachorum, seu
Clericorum, qui ad sacros Ordines fuerint
promovendi, a quocunque malueritis susci¬piatis
Episcopo. Obeunte vero te nunc
ejusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet
successorum, nullus ibi qualibet sucreptionis¬
astutia seu violentia praeponatur, nisi
quem Fratres communi consensu, vel Fratrum
pars consilii Canioris sanioris secundum Deum,
et Beati Benedicti Regulam providerint eligendum,
et cetera.
Ego Adrianus Catholicae Ecclesiae Episcopus
subscripsi.
Ego Gregorius Sabinensis Episcopus.
Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus.
Ego Julius Prenestrinus Episcopus.
Ego Galterius Albanensis Episcopus.
Ego Bernardus Portuensis et Sanxtae Rufinae
Episcopus .
Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tituli
Sanctae Crucis in Jerusalem.
Ego Ottavianus Presbyter Cardinalist tituli
Sanctae Ceciliae.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli
Sanctorum Joannis et Petri, tituli Pamachii.
Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli
Sanctiorum Silvestri et Martini
Ego Ildebrandus Presbyter Cardinalis Basilicae
duodecim Apostolorum.
Ego Guido Presbyter Cardinalis tituli
Sancti Calixti.
Ego Johannes Presbyter Cardinalis tituti
Sanctae Anastasiae.
Ego Bonadies Presbyter Cardinalis tituli
Sancti Grisogoni.
Ego Guillelmus Presbyter Cardinalis ti¬tuli

Torna all'inizio