Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 181


Anno domini MXLVIIJ indictione J Zoy imperatrix obiit.
Anno domini MXLVIIIJ indictione IJ Damaso papa uita decedente, Leo sanctissimus
qui uocatur Brunus, a populo Romano expetitus, a clero elactus, ab imperatore quoque
commendatus, et ab episcopis, qui bus auctoritas est attributa, consecratus est in pontificatus
honore, seditque annis quinque, mensibus duobus.
Anno domini MLJ indictione IIJ mense Augusti Drogo Normannorum comes defunctus
est. Fuitque uir egregius, pius, strenuns atque famosus, qui propter animi mansuetudinem
et iusticie sertatam equitatem a cunctis est dilectus. Cui Unfridus frater eius Normannorum
comes successit, tenuitque potestatem ipsius honoris per annos septem.
Anno dominice incarnationis MLIJ indictione quinta Guaymarius princeps Salerni a suis
interfectus est anno principatus sui uicesimo tercio. Cui successit Gisolfus filius eius.
Anno ab incarnatione Domini MLIIJ indictione VJ mense Iulio. Leo papa multia precibus
ab Enrico monitus imperatore per quorundam Sampnitum suggestionem uenit in Benenentum
ut Normannos Apulia expelleret. Inde mouens gressum simul cum Alamannis quos imperator
cum eo direxerat, apud urbem nomine Ciuitatem, que in confinibus Sampnii est et Apulie,
cum Normannis acriter pugnauit. Commisso itaque bello Normanni totum Alamannorum
exercitum in ore gladii percusserunt. In ipso quidem belli apparatu defecerunt Alamannis
hi quorum uenerant suggestione, quique in auxilium eorum uenerunt. Leo autem papa

Torna all'inizio