et onera, ne ob hoc juste cogantur culmini
nostro querimoniam iterare, et ad futura obsequia
nostra, et Communis ejusdem, in posterum
facienda, torpeant in aliquo vel
tepescant.
Cap. CXXI.
Informatio justitiae ad restitutionem rei ablatae.
Guidonis Gytardini de Arecio, fidelis nostri,
culmini nostro porrecta petitio
continebat: quod cum rector ecclesiae S.
Adriani de civitate ipsa, teneretur sibi in quadam
pecuniae quantitate, et mota quaestione
per eundem G. sicut dicit, de debito supradicto
coram Potestate Arecii, tum temporis praesidente,
contra rectorem eundem, ejusdem
rectoris contumacia exigente, in possessionem
bonorum ecclesiae et rectoriae praedictarum inductus
extiteris, mediante justitia per Potestatem
praefatum: nunc L. qui ipsius ecclesiae
rectorem se dicit, possessionem quam ab eodem
G. per violentiam abstulit, et eam detinet
occupatam, in ipsius G. praejudicium et
gravamen. Eodem G. tamen in nostra praesentia
proponente, quod, licet contra praedictum
L. de ablata sibi possessione coram Potestate
Aretino querimoniam posuisset: idem
L. allegans privilegium clericale, sub ipsius Potestatis
examine, praefato G. recusavit de justitia
respondere. Cum igitur idem L. conquerens,
sibi super hoc secundum justitiam supplicavit
provideri: nos ipsius supplicationibus
benignius inclinati, fidelitatem vestram requirendam
|
|