34 Rex ita salutat unumquemque suum vassallum: premittit  
nomen suum et dicit sic: 
«Leo Dei gratia [rex] Ungarie, dilecto fideli suo B. salutem  
et suam gratiam.» 
35 Comites, duces, marchiones sic se ad invicem salutant. Quidam  
comites sunt qui dicuntur comites palatini: 
«Nobilissimo viro domino R. Dei gratia comiti Fundano, I.  
Frangipani eadem gratia Romanorum consul et sacri palatii  
Laterani comes salutem cum sincere dilectionis constantia.» 
36 Et nota quod omnes nobiles Romani vocant se 'consules  
Romanorum', sed illi qui sunt de nobilissima gente Frangipani  
vocant se 'consules Romanorum et comites palatii Laterani' in  
salutatione: 
«Magnifico et inlustri viro I. Dei gratia comiti palatino, A.  
de Un... salutem cum dilectionis augmento.» 
37 Si fuerit amicus eius, dicet 'amico karissimo'. Quidam vero  
dicunt 'imperiali aule comes', quidam 'Dei et imperiali gratia  
comes' 
«Strenuissimo viro C. Dei gratia Astensi marchioni, H. Dei  
et imperiali gratia dux salutem.» 
38 Et nota quod unusquisque, sive sit vasallus eorum sive non, ita  
potest salutare predictos, mutatis que mutanda sunt convenienter.  
39 Romanus senator premittit nomen suum quando scribit fidelibus  
Romane diocesis sic: 
«C. Iohannis Leonis Rainerii a Dei gratia alme urbis  
illustris senator, dilectis fidelibus et amicis consulibus  
Signinis salutem.» 
40 Consules civitatum, castrorum, villarum, et burgorum sic salutant
  |  
  |