ante omnem creaturam sine fine et absque principio sanctum. Sed
ex causativis, id est ex creaturis sanctificatis tam in celo quam in terra,
laudant confitentur et benedicunt temporaliter Sanctum sanctorum.
Ab eterno enim sanctus et deitate sanctus est, sicut clamant seraphim
apud Ysaiam «Sanctus Sanctus Sanctus», sanctam Trinitatem nominantes.
Ex quo vero sanctificavit creaturam, ex tunc dicitur non solum
sanctus, sed etiam Sanctus sanctorum. De quo propheta vir desideriorum:
«Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra» ait perfidis
Iudeis. Et quod ex causativis sit laudandus, ait ille theosophus de quo
dicit Sanctus sanctorum: «Inveni virum iuxta cor meum»; ait enim:
«Laudate Dominum in sanctis eius». Unde autem dicatur sanctus,
causam nominis reddidit et ait: «Laudate eum in firmamento virtutis
eius», id est secundum firmamentum virtutis, que divinitas est, Deus
dicitur et est sanctus. Et quia eadem virtute facit sanctos, inde laudandus
est ex causativis.
[33
Laudant divinitatem ut eternum
Verum eadem proportione faciendi laudant eam scilicet divinitatem
eternum . Divinitas enim, id est Christus primo laudatur et benedicitur,
quia videlicet eternus est, sine principio et sine fine, quem precesssit
nichil, qui est candor lucis eterne, qui est vita eterna, de qua Iohannes
ait: «Et vita eterna, que erat apud Patrem, manifestata est nobis».
Hunc itaque per se et ex sua sublimissima natura theosophi laudant
eternum, id est sine principio et sine fine, sed ex causativis, id est ex
sanctis quibus est causa vivendi in eternum, ab efficiendo laudant et
glorificant eum eternum. Unde ille, qui super omnes docentes se intellexit,
ait: «Et letentur omnes qui sperant in te, in eternum exultabunt
et habitabis in eis», quasi dicat: quia tu es eternus habitator eorum quos
elegisti, et non est fas ut habitator eternus habeas habitationem non eternam,
|
|