4. (1) DETERMINATIO FIXORUM TRANSITIVA.
(2) Sciendum vero quod nomen fixum intransitive a suo mobili determinatur sed a casu quem exigit transitive, ut si transsummas hoc modo: 'Hic est Paris facie, Tullius ore, Cato mente, Pirrus vigore' (3) aut determinatione genitivi utaris, hoc modo: 'Ad oscula me invitant rosa vultus, dentis ebur, labiorum flamma, oris balsamus et lilia frontis' (4) vel proprium cum genitivo determinante coniungas, ut: 'Hic est Tiphis amoris, hic est Ganimedes Iovis, hic est Davus Simonis'.
5. (1) DETERMINATIO MOBILIUM TRANSITIVA.
(2) Adiectivum quoque per transitionem et intransitionem construitur, quia fixum suum intransitive determinat sed casum quem exigit respicit transitive, unde provenit ex utroque iunctura laudabilis et decora, hoc modo: 'Avarus eget plenus opum, vacuus virtutum, avidus alienorum'. (3) Certum est autem quod suo fixo respondet in genere, numero atque casu et ad eius similitudinem commutatur sed ei quem exigit non tenetur.
6. (1) DETERMINATIO OBLIQUORUM SIMILIUM ET DISSIMILIUM.
|
|