pronuntiationi ipse partes habeant stare necessarie et eorum  
arbitramenta sine aliqua exceptione iuris vel facti castellanus  
predictus executioni mandare teneatur et predicta omnia, captis  
pignoribus, multa indicta et persona detenta et omnibus aliis iuris  
remendiis, prout ei videbitur, adimplere possit. Verum si propter  
aliquam rationabilem causam non videretur ipsi domino castellano  
conveniens ipsas partes ad faciendum compromissum constringere,  
tunc statuimus et ordinamus ut in ipsorum causis summarie,  
simpliciter et de plano procedere possit, quanto cellerius et cum  
honore nostro poterit, ipsas causas celleriter terminando. In  
quorum testimonium presentes fieri iussimus et nostri sigilli  
munimine robborari. Datum Novarie anno domini MCCCLIII, VII  
indictione, die VIII maii. 
LXXXIII. DE COLUMBIS NON CAPIENDIS. 
Nos frater Gugelmus, dei et appostolice sedis gratia episcopus  
Novariensis et comes. Quia multorum querellas percepimus quod  
nonnulli in iurisditione nostra Ripperie habentibus collumbarias  
propter captionem collumborum inferunt magna dampna, volentes  
super hiis modo debito providere, statuimus quod nulla persona  
in jurisditione nostra predicta cum rettibus vel aliqua arte vel alio  
quovis modo collumbos alienos capere audeat vel presumat, a  
festo sancti Martini usque ad Carnisprivium, quo tempore dampnum  
in agris dare non possunt et hoc sub pena librarum .X. pro quolibet  
contrafatiente et qualibet vice et ultra hoc ad restitutionem dampni  
condampnetur; et quilibet possit accusare et habeat tertiam partem  
condampnationis. Quecumque retia auferri possint et alia artificia  
cum quibus dicti collumbi caperentur a quolibet collombos capere  
volente infra tempus predictum. Et hoc statutum addi volumus aliis  
nostris statutis Ripperie et per castellanum nostrum executioni  
debite demandari. In quorum tcstimonium presentes fieri iussimus  
et nostri sigilli munimine roborari. Datum Novarie anno domini  
MCCCLIIII, VIIa indictione, die XXVIII maii. 
Ego Johannes de Vasis, civis Cremonensis, publicus imperiali  
auctoritate notarius ac scriba et offitialis castellanie Ripperie pro  
prefato reverendissimo patre et domino domino episcopo,
  |  
  |