est: "Incipiunt agitata tumescere". Utrunque autem a graecis gr-kakemfaton dicitur. Item, ille vitiosus contextus est, qui in numerum poeticum definit, ut: "Da animas nobis, caetera tolle tibi" et illud in priore Lucilii libro: "Has res ad te scriptas Luci misimus Aeli". Item, vitiosa sunt crebra similiter cadentia, ut: "In conspectu tantorum doctorum virorum, sapientissimorum oratorum, quis audeat verba facere"? Quae quidem vitia tametsi obscuram orationem non reddunt, aeque tamen atque obscuritas, lectorem atque auditorem avertunt atque haud scio, an etiam magis. Nam obscuritas auditori videtur arrogantiam arguere et quoquo modo attentum eum reddit, ut si qua ex parte possit, quae dicantur intelligat. Inconcinnitas vero et auditori quamvis imperito fastidium affert et scriptoris ignorantiam atque stultitiam ostendit aperte. Dabimus itaque operam, ut et perspicui in scribendo, dicendoque simus et haec atque alia his similia in compositione vitia declinemus.
De ornatu.
Cap. XXI.
Sequitur, ut de ornatu, quam secundam esse virtutem elocutionis diximus, pauca disseramus. Nam ubi oratio propriis latinisque ac usitatis verbis assecuta fuerit, ut perspicue ab omnibus intelligatur, tum quibusdam quasi coloribus depingenda atque illustranda luminibus erit, ut et aures delectet et animum mira quadam lectionis suavitate permulceat.
|
|