: Historia ducum Venetorum

34


Cumque altera die summo mane homines et machine pararentur ad
bellum, egrediens Tribunus Michael archiepiscopus Raguseorum de
civitate et clerici ac nobiles viri cum crucibus ad pedes ducis se prostraverunt,
veniam sibi et ceteris postulantes et se et civitatem sine
tenore duci reddentes.
Dux vero serenus et providus, pietate commotus, de consilio suorum
recepit eos. Et intrantes omnes civitatem laudes duci cantaverunt,
fidelitatem omnes a duodecimo anno et supra ei et successoribus
eius iurantes.
Insuper eciam peccuniam et vinum cuique galee dederunt et secundum
mandatum ducis partem murorum civitatis destruentes; quandam
turrim, que imperatori erat deputata, deiecerunt. Iuraverunt quoque
subponere archiepiscopatum suum patriarchatui Gradensi, domino
papa concedente. His itaque gestis, statuit dux vicecomitem ibi
Raynerium Ianne, iuvenem egregium.
[21.] Et recedens inde cum suo exercitu, intravit Romaniam, occupans
civitates, insulas et opida et casalia multa. Et veniens Nigropum
occupavit civitatem et expolians eam bonis omnibus, sedit in ea aliquot
diebus. Et cum esset ibi exercitus Grecorum multus nimis, non
fuerunt ausi defendere civitatem. Sed ita factum est, quod petentibus
quibusdam viris nobilibus de curia imperatoris, qui cum ipso exercitu
aderant duo ad imperatorem legati missi fuerunt, videlicet magister
Pascalis episcopus Equilensis, qui Grecam noverat linguam et in
literis Grecis adprime erat instructus, munus quoque consecrationis
ab archiepiscopo Iadratino de mandato patriarce apud Iaderam tunc
susceperat et Manasse Badovarius.
Exercitus vero Nigropum relinquens venit Chium et civitatem invasit
et totam insulam atque ibi per totam yemem sedit usque ad sextam
Quadragesime septimanam, mandans semper galeas ad lesionem
Romanie civitatum. Porro legati, qui missi fuerant, redierunt ad ducem,
dicentes se imperatorem non vidisse, quemdam tamen imperatoris
nuncium secum ducentes.

Torna all'inizio