Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 570


non nitor. Et dixerunt alii terram alienam adire volenti: forte
morieris in terra illa. Respondit: eadem mors in terra aliena
et domi. Et dixerunt alteri: qualis est res non bona, licet sit
vera? Et respondit: hominem laudare se ipsum; mentiri
autem bonum est ad inimicos pacificandum; veritas vero mala
est obloqui de absente. Et interrogaverunt: quando est bonum
donare? Respondit: bonum donare suo loco. Et quando melior
est indignacio quam patiencia? Respondit: in malo quod contingit
amico. Et quando melius est tacere quam loqui? Respondit:
in lite. Et dixerunt alii: que rerum est delectabilior?
Respondit: que non potest diu in eodem subsistere statu. Et
dixit Bracalicos: qui mala toleraverit sapienter indigne contingencia
sibi, et sponte a malis asuetis abstinuerit, et semper
obedierit Deo qui sue substancie et generacionis est radix, sapiens
erit. Et dixit: oportet illum qui ad aliquid nititur et non
assequitur illud, quod redeat iterato ad illud, eo quod qui
uno tempore impedit, illud diriget consequenti. Et dixit: decet
sapientem inimici adulatoriis vel dulcibus verbis non decipi, eo
quod pavo decorem pennarum serpentem comedit intuentem.
Et dixit: convenit sapienti aliquos ex pravis habere amicos, ut
adversus inimicos ei assistant, eo quod adversus acetum non nisi
musciliones prevalent generati ab eo, nec ferrum scinditur
nisi ferro. Et vidit Theoperastis iuvenem quendam tacitum
multum, cui dixit: si defectu sciencie taceas es facetus, si vero

Torna all'inizio