iusticia tribulacionibus pressis celi emissam spiritus consolacionem,
catenarum nexibus obligatis absolucionem catenarum, custodia trusis
apercionem, peregrinantibus quoque felicem ad patriam reversionem,
iter agentibus uti hinc inde prosperitatem, navigantibus procellis
ac turbinibus sedatis moderatam ventorum. impulsionem.
aufer quoque morbos, egritudines atque languores, pestilencias
necnon et fames, et si qua sunt humano generi noxia atque con-traria.
sed quia || ego, Domine, quasi oblitus quis quantus et qualis
sim, tam grandia tamque sublimia postulare presumo, utinamque
facinorum meorum errata prius digne deflerem, etsi utcumque eciam
tremebundus pro aliis tanta postularem.
O quam in multis offendi atque offendo! attamen nec propriis
reatibus in desperacionem proruo, cum puplicanum in templum
iustifcatum adtendo, cum latronem in cruce confitentem et de
cruce ad paradysum transcuntem aspicio, cum Mariam post multas
criminis maculas fonte pietatis ablutam et Petrum post negacionis
perfidiam apostolatus graciam recuperasse considero, nec de effusis
pro aliis precibus temeritatis notam incurro, cum et caritatis instinctu
id ago et ad hoc agendum indignum me semper attendo. tunc
autem pro aliis exauditum me credo cum gemitus puplicani, confessionem
latronis, lacrimas meretricis fletusque apostoli negantis
ad deploranda criminum meorum offensa celitus adipisci meruero.
quod si flagello temporali scelera mea vindicanda previderis, obsecro,
ineffabilis pietas, ut dum contra hec iratus desevis semper in ira
misericordie memor eris; quem enim diligis corripis, flagellas autem
omnem filium quem recipis; quibus profecto verbis etsi verbo
percussoris minatur paternus tamen pietatis affectus monstratur.
da ergo, karissime Pater, inter flagella toleranciam, ne murmura-cionis
notam ut malus servus incurram, sed magis graciarum acciones
quasi bonus filius rependam. illud eciam magnopere peto, ut
diem obitus mei, diem extremi iudicii, noctem quoque sine fine
manentis supplicii beatitudinemque regni futuri semper mente re-volvam,
quod nemo indesinenter potest nisi qui ad vitam est preordinatus
eternam. sine oblivione, Domine, extremi obitus dies
|
|