ad materie quantitatem. (4) Dilucida esse debet, id est
intelligibilis et aperta, secundum capacitatem et suficentiam
ingenii auditorum. (5) Narrabimus ergo dilucide si nil dixerimus
perturbate, nil contorte, nil noviter, nil ambigue, (6) si transitum
in rem aliam non fecerimus, si nimis a remoto principio
non inceperimus, si nec longe materiam fuerimus prosecuti, (7)
si nichil de his que ad negotium pertinent principaliter ommittemus
et si brevitati que convenit insistemus. (8) Verisimilis est
narratio si de rebus et personis debitas circumstantias assignemus,
narrantes ut mos, ut opinio et ut natura videbitur postulare.
24. (1) QUALITER NARRATIO SUBIUNGATUR EXORDIO.
(2) Nunc videndum est quo modo exordium et narratio connectantur.
(3) Est ergo sciendum quod divisim et sub diversis clausulis
et coniunctim possunt et sub una clausula comprehendi. (4)
Cum divisim accipiuntur narratio est exordio coniungenda vel
per coniunctionem aliquam causalem, ut 'ideo', 'propterea',
'quare', 'quo circa' vel per illativam, ut 'ergo', 'igitur', 'itaque'
vel per adverbium locale, ut 'unde', 'hinc', 'inde' que a multis
in tali loco dicuntur esse coniunctiones causales at nos dicimus
ea esse tantum adverbia. (5) Causa enim que colligitur ex precedentibus
est quidam locus ad mittentis intentionem probandam.
Dividitur ergo exordium a narratione hoc modo:
|
|