Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 567


et cetera alia quae tetigimus in capitulo praecedenti.
Constat autem ruralem populum habere maxime praedicta.
Sunt enim rustici assueti ad magnitudinem ponderum
non enim in bellis gravabit eos armorum sarcina, qui assidue
tempore pacis assueti sunt ad maiora pondera. Nec
etiam eos fatigabit cursus vel ductio brachiorum, vel
aliorum membrorum motus, qui ad hoset ad maiores
sunt continue assueti. Rursus, eos non affliget parcitas victus,
quibus potus aquae satisfaciebat in siti, et grossus panis
sufficiebat ad esum. Amplius, rurales non affliguntur
ex incommoditate iacendi vel standi, quimsolis ardorem
non timent, umbras non curant, balneorum solatia nesciunt,
in solida terra iacentes suavius dormiunt, quam urbani et
nobiles requiescant in fulcris. Hos etiam probabile est non
multum timere mortem. Nam tanto quis magis mortem
timere videtur, quanto magis delicate vixit, et quanto plurimum
solatiorum est expertus in vita. Hi etiam non videntur
horrere effusionem sanguinis. Nam inter ceteras gentes
ruralium gens videtur esse crudelius. Ad haec igitur
intendentibus videtur censendum esse meliores bellatores
esse rurales. Sunt autem alia, per quae videtur ostendi,
urbanos et nobiles meliores esse pugnantes. Nam inter
cetera, per quaequis redditur bonus pugnativus, est (ut
dicebatur) velle honorati ex pugna, et erubescere turpem
fugam. Hoc est enim (ut ait Philosophus 3. Ethic.) quod
Hectorem fecit audacem. Dicebat enim Hector, Si ex pugna
fugiam, Polydamas mihi redargutiones ponet. Sic
etiam et Diomedes hoc modo effectus fuit strenuus. quia
dicebat, Si in bello terga vertam, Hector cum concionabitur
inter Troianos,dicet, A me devictus est Diomedes.
Quare cum velle honorari et erubescere de aliquo turpi
facto, magis conveniat nobilibus quam rusticis, ii meliores
esse videntur ad pugnam, eo quod verecundentur fugere.
Rursus, in bello multum valet industria et prudentia.
Nam sagacitas et versutia aliquando plus faciunt ad

Torna all'inizio