scilicet (?) quasi ad similitudinem.
Sed est differentia, scilicet in hoc
quod n< omen > inde habet talem modum
permanentis, quo per se bene potest supponere.
Participium autem non per se,
sed in hoc convenit quod cum alio bene
potest, sicut cum nomine ipso. Et ista aptitudo
est substantia in participio, scilicet
quod aptum est supponere cum nomine.
Ista aptitudo est substantia in participio,
et hanc substantiam potest habere a nomine
per similitudinem, ut dictum est.
Respondebatur tamen ad hoc quod dico
quod participium potest dici participium
partem capiendo a nomine et a verbo in
accidentibus, et non oportet quod acciperet
a modis generalibus nominis et verbi.
Conceda[n]tur quod participium non solum
sumit partem accidentium a nomine
et a verbo, sed etiam sumit partem modi
significandi generalis a nomine et partem
a verbo, scilicet illam partem quam accipit
a verbo, vero modo accipit, scilicet
modum fluentis. Illa autem quam accipit
a nomine non est substantia que est modus
permanentis, sed substantia que proportionalis
est illi modi permanentis, et
que accipitur in participio per redundationem
modi permanentis nominalis. Non
tamen redundat in participio ille modus
permanentis ita vere sicut in nomine, sed
aliqualiter est ille modus permanentis in
participio, quia de illo modo participium
|
|