Capitulum II.
Quod vere sit deus.
Ergo, domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut quantum scis
expedire intelligam, quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus. Et
quidem credimus te esse aliquid quo nihil maius cogitari possit. An ergo
non est aliqua talis natura, quia " dixit insipiens in corde suo: non est
deus "? Sed certe ipse idem insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico:
'aliquid quo maius nihil cogitari potest', intelligit quod audit; et quod
intelligit in intellectu eius est, etiam si non intelligat illud esse. Aliud
enim est rem esse in intellectu, aliud intelligere rem esse. Nam cum
pictor praecogitat quae facturus est, habet quidem in intellectu, sed nondum
intelligit esse quod nondum fecit. Cum vero iam pinxit, et habet in
intellectu et intelligit esse quod iam fecit. Convincitur ergo etiam insipiens
esse vel in intellectu aliquid quo nihil maius cogitari potest, quia hoc cum
audit intelligit, et quidquid intelligitur in intellectu est. Et certe id quo
maius cogitari nequit, non potest esse in solo intellectu. Si enim vel in
solo intellectu est, potest cogitari esse et in re, quod maius est. Si ergo
id quo maius cogitari non potest, est in solo intellectu: id ipsum quo
|
|