Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 87

Tomus II


et securitate nostra, Castrum ipsum hostiliter
obsidentes, illud ceperunt, et ad praesens detinent,
in ipsorum fratrum manifestum praejudicium
occupatum. Quod quidem Castrum,
usque ad diem captionis ipsius, sicut pro parte
ipsorum fratrum expositum extitit, coram
nobis praefati conquerentes, sine contentione
aliqua possederunt. Cum igitur idem fratres
velint memoratos S. P. et F. de praedictis in
magna nostra Curia convenire: fidelitati tuae
praecipiendo mandamus, quatenus S. P. et fratres,
ex parte Celsitudinis nostrae, sub peremptorio
termino citare procures: ut 20. die post
citationem tuam, in magna nostra Curia debeant
comparere, memoratis conquerentibus
super praedictis in judicio responsuri: eundem
terminum conquerentibus ipsis, ut causam prosecutori
praedictam contra eos compareant,
praefixurus: nec non et diem citationis tuae,
formam praesentium, et coram quibus eos citaveris,
tuis literis tuo sigillo munitis, nostrae
Curiae rescripturus.
Cap. LV.
Eidem, de captivis liberandis, juxta priorum
continentiam literarum.
Thomasius de Sabaudia comes, dilectus
affinis et fidelis noster, suis literis nostrae
exposuit Majestati, quod licet apud
Thaurinum, ad ipsius supplicationem tibi dederimus
in mandatis, ut quosdam captivos,
quos ad se pertinere nunc asserit, deberes a carceris
vinculo liberare: tu postmodum plures

Torna all'inizio