nec umquam desiderastis, velud plures faciunt, adhulationis oleo  
inpinguari. Verumtamen liberalitas vestra omnibus providet, universis  
iuxta meritum respondet, nullis denegat solatia oportuna; illis  
etiam dampnabilibus ioculatorum catervis larga donaria impertitur, 
qui, tamquam demoniosi, efferunt immo deprimunt preconium  
aliene laudis. Et licet hoc vobis nunquam placuerit, petentium  
tamen satisfacitis desideriis; ita quod illorum acclamationes non  
attenditis, sed cupitis liberaliter elargiri. Ego vero non pro temporali  
munere, seu levitate animi, set sola veritate, que numquam vincitur,  
inductus, de obsidione predicta et magnanimitate vestra scribere  
procuravi. Sit, queso, tandem timorosum naufragium, quod occasione  
huius libri vobiscum fui passus, media pars tituli et presens  
epistola integraliter suppleat defectum, ne muta videatur pagina  
remanere. Illi autem, ad quorum manus hic liber pervenerit, studiose  
scripta relegant, quia crebra lectio legenti sensum incorporat medullatum. 
  
  
Incipiunt ystorie obsidionis. 
Quantum omnis rerum gestarum memoria conferat utilitatis,  
ipse rerum effectus manifestius indicat, quoniam nullus hodie res  
arduas facere attemptaret, si ea sub silentio forent penitus pretermissa,  
que ab antiquis commendabiliter esse acta noscuntur. Viverent 
liquide homines tanquam animalia irrationabilia et passim  
bestiarum more vagarentur nec uterentur aliqua ratione animi, si  
corporis tantummodo satisfacerent voluptati. Sic ergo esset humana 
conditio in partem reflexa, ut nichil fieret equabili deliberatione,  
nichil tractaretur lege vel moribus, set quorumlibet potentium  
voluntas pro iure haberetur, et imbecilles pati solummodo, non agere  
oporteret. Fieret autem quilibet orbicularis circa revolutio, et dum  
hinc inde mortua oppinio resultaret, multiplex de novo consurgeret  
error, qui diverso libramine in ceca penderet statera; et dum librarentur  
plurima, inveniretur idem a quo natum fuerat et progressum,  
quod reperit primus. Redacta fuerunt igitur in scriptis facta maiorum,  
ut humana propago successivis uteretur exemplis, et cum audit  
quantam victoriosi gloriam reportabant, de virtute in virtutem ascendat; 
  |  
  |