Salimbene de Adam: Cronica

Pag 893


et stans cum securi in cacumine unius domus ardentis prohiciebat
et deiciebat hinc inde lignamina, ne alie domus comburerentur ab
igne. Et videbatur ab omnibus et commendabatur ab eis, eo quod
prudenter et valenter fecisset. Et reputatum est ei ad iustitiam a
generatione in generationem usque in sempiternum, quia usque
ad multos annos ista sua probitas ad memoriam est reducta. Post
hec ivit ultra mare ad Terram Sanctam et ibi laudabiliter terminavit
vitam suam in Ordine beati Francisci, qui est Ordo fratrum
Minorum. Cuius anima per misericordiam Dei requiescat in pace,
quia bene inchoavit et bene finivit. Hec supradicta ideo posui,
quia, pro maiori parte, omnes de quibus locutus sum vidi et cognovi,
et cito et in brevi de hac vita ad aliam pervenerunt, et
cognosco quod verum dixit David, quando in fine primi libri
Paralipomenon coram Domino loquebatur dicens: Dies nostri
sicut umbra sunt super terram, et nulla est mora. Ad idem facit
quod dicit beatus Iacobus in epistola sua IIII: Quid est vita
vestra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur.
Igitur miseri peccatores, qui non curant nisi de divitiis et honoribus
et voluptatibus huius presentis vite et ambulant post vanitatem et
vani facti sunt, melius facerent si contenderent intrare per angustam
portam et si cogitarent dies antiquos et annos eternos in mente
haberent, et sic a peccatis cessarent. Nam miseros facit populos
peccatum, ut dicit Sapiens in Prover. XIV. Hinc Moyses dixit
Iudeis, Exo. ***: Nolite timere! Ut enim probaret vos venit Deus,
et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
Sed de hac materia satis sit dictum. Iam enim tempus instat
ut ad cursum nostrum usitatum denuo revertamur. Igitur, si
plura facta sunt in millesimo supraposito, scilicet CCLXXXV,
digna relatu, memorie non occurrunt. Hec supraposita bona fide
descripsi previa veritate, prout oculis meis vidi. Explicit de isto
millesimo, sequitur de venturo.

Torna all'inizio