quam intendimus remanente, (3) hoc modo: 'Cum fundum
meum pateat hunc fuisse, necesse est ut ostendas aut te vacuum
possedisse aut usu tuum fecisse aut emisse aut hereditate tibi
venisse. (4) At cum ego adessem non potuisti vacuum possidere;
tuum quoque usu fecisse non potes, quia tantum spatium
nondum fluxit; (5) emptio nulla profertur, quia hereditate tibi
mea pecunia venire non potuit me vivente. Relinquitur ergo ut
me vi deieceris meo fundo'.
(6) Hec exornatio multum valet in coniecturis et vocatur procatalensis.
35. (1) DISSOLUTUM.
2) Dissolutum est quod, coniunctionibus de medio sublatis,
cum quadam separatione profertur, (3) ut: 'Gere morem parenti,
pare cognatis, obsequere amicis, obtempera legibus'. (4) Et in
hoc differt ab articulo quia ibi dictiones, hic orationes veniunt
dissolute. (5) Et est hoc genus ad brevitatem accommodum et
acrimoniam continet vehementem, (6) vocaturque asinteton.
36. (1) PRECISIO.
(2) Precisio est cum, dictis aliquibus, reliquum quod inceptum
|
|