peccato similatur magis origini rami ex ramo. Similiter etiam habitus proprie
acceptus, non potest esse a prima radice peccati: quia cum habitus peccati
neque sit naturalis neque infusus, oportet quod per actum peccati sit acquisitus.
Restat ergo ut radix peccati dicatur in nobis vel passio aliqua vel pronitas ad
passionem, quae ex corruptione originalis peccati consequitur.
Cum autem in bonis commutabilibus ad quae homo inordinate convertitur per
peccatum sit quidam ordo, secundum quod unus est finis alterius; semper
autem ea quae sunt ad finem, sunt plura quam ipse finis; oportet ut quanto
radix peccati sumitur propinquior fini ultimo, tanto inveniantur pauciores radices.
Finis autem ultimus in amore commutabilium bonorum est ipse homo,
propter quem omnia alia quaerit; et ideo si radix peccati accipiatur ex parte
ipsius peccantis, erit una; si autem sumatur ex parte eorum quae propter
seipsum peccans quaerit, erunt plures.
Similiter etiam appetitus circa bonum commutabile dupliciter se habet: vel
sicut prosequens id quod aestimat sibi conveniens, vel sicut fugiens malum sive
nocivum. Malum autem sicut non habet esse nisi ut privatio boni, ita etiam non
fugitur nisi inquantum diligitur bonum; et ideo fuga mali reducitur ad desiderium
boni, sicut in causam primam.
Secundum hoc ergo sciendum, quod radices diversimode a sanctis assignantur.
Quia passio, quae est radix peccati, vel est secundum inclinationem appetitus
in id quod est ultimus finis bonorum commutabilium, et sic amor sui ponitur ab
Augustino radix peccati: vel secundum inclinationem appetitus in ea quae
propter hunc finem quaeruntur; et hoc dupliciter: vel secundum inclinationem
appetitus in bonum tantum, propter quod malum fugitur; vel secundum comparationem
appetitus ad utrumque. Si secundo modo, scilicet secundum inclinationem
appetitus in bonum commutabile et malum oppositum, sic sunt radices
peccatorum quae in littera assignantur, scilicet cupiditas male inflammans, et
timor male humilians. Si autem primo modo, hoc dupliciter: vel secundum
inclinationem appetitus in bonum exterius universaliter, et sic erit una radix,
scilicet cupiditas: vel particulariter in diversa bona, quae sunt triplicia, et sic
erunt tres radices, scilicet concupiscentia carnis circa bonum delectabile sensus,
concupiscentia oculorum circa bona exteriora in usum ordinata, superbia
vitae circa bona secundum opinionem, ut honor, dignitas, et huiusmodi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum non habet fundamentum ex parte
illa qua aversio est; quia sic nihil est; sed ex parte conversionis, qua aliquid
est, radicem habere potest.
Ad secundum dicendum, quod timor et cupiditas, secundum quod nominant
actum peccati, non sunt radices, sed secundum quod nominant passionem vel
pronitatem ad passionem, ut sumatur radix magis remota.
|
|