Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 45


septembris, indiccione .Xa. Dum nos Ausencius iudex civitatis
Capuane essemus inter ceteros iudicandum vel definiendum causantibus,
die autem quadam erga nobis cum adessent plures nobiliores
viri, venit nostro iudicio Raimbaldus, venerabilis abbas monasterii
Sancti Vincencii, situs super fontem Vulturni fluminis erga
secum habendo Sichelmum abbocatorem sui monasterii; ex parte
enim altera venit Maio, filius quondam Picconi, habitator huius
Capuane civitatis. qui cum venissent, et nostro iudicio essent reconiuncti,
querebant inter se definire altercacionem illam, quam
inter se habuerunt de territoriis, qui esse videntur in finibus Tianenses,
et in locum ubi dicitur Cinuculus. indicabat esse prima
terra in finibus Tiano, in loco ubi dicitur Campu, habente fines:
ab una parte fine monte; da secunda parte terra de Benafrani, et
fine fluvio, qui vocatur Sexto, et quomodo intrat in fluvio Vulturno,
et quomodo decurrit ipse Vulturnus, et vadit usque ad terram,
que fuit Audoaldi castaldei; da tercia parte fine predicta terra,
que fuit suprascripti Audoaldi castaldei; da quarta vero parte fine
via, que descendit da predicto monte usque ad silice, ad ipsum
monumentum, et quomodo incipit ab ipsa silice in directum circa
ipsum primum lacussellum, et quomodo vadit directum usque in
predictam terram Audoaldi castaldei, ubi fuit ipsa casa fabricta, et
coniungit se cum terra Sancti Terenciani, et terra de homines de
Bairano, et fine terra suprascripti sui monasterii, et fine terra suprascripti
Audaldi castaldei. alia terra ibi propinqua, et nominatur
ad Ducenta, abente finis: da una parte silice, qui exit ad pontem
marmoreum, et fossatum sicut revolvit ipsum fossatum, qui decernit
inter hec terra, et terra Sancti Terenciani, et terra suprascripti
sui monasterii, et terra suprascripti Audoaldi castaldei; de
secunda parte fine fossatu, qui venit de subter da suprascripto ponte

Torna all'inizio