Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 26

Ep. 11


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus clericis et
laicis in regno Teutonicorum constitutis salutem et apostolicam
benedictionem.
Audiuimus quod quidam episcoporum apud uos commorantium
ut sacerdotes et diaconi et subdiaconi mulieribus commisceantur
aut consentiant aut negligant. His precipimus uos nullomodo
obedire uel illorum preceptis consentire, sicut ipsi apostolice
sedis preceptis non obediunt neque auctoritati sanctorum patrum
consentiunt. Testante diuina scriptura, facientes et consentientes
par pena complectitur. Omnipotens et misericors Deus, qui ultra
spem, qui ultra meritum miscretur et consolatur nos in omni
tribulatione nostra, aperiat cor uestrum in lege sua et confirmet
uos in preceptis suis ut, auctoritate beati Petri a cunctis peccatis
absolutos, uos ad celeste regnum perducat regnaturos. Amen.

Torna all'inizio