Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 173


Consideratis, que missa pagina continebat, super hiis, que scripsistis, considerationem nostram
transmittimus per litteras missas G., consanguineo vestro. Ad pacis tractatum vero, quem scitis, non
accessimus, eo quod aliqui inter summos principes videntur machinari discessum. Quia vero melius
est occurrere ante tempus, quam post vulneratam causam remedium querere, et maioris prudentie
est integritatem servare amicitie, quam reparare corruptam, rogamus, ut sollicitetis .., fratrem vestrum,
quod tamquam inclitus filius separari non patiatur a patruo et matre, sed sic utrique cohereat,
ut coniunctionis unio non admittat medios scissure ministros.

VII 58

Intelleximus .., latorem presentium, vobis esse devotum, quem vestre gratie commendamus rogantes,
quatenus et devotioni eiusdem et precibus nostris satisfaciatis in ipso.

VII 59

Paternitatem vestram, de qua plene confidimus, affectuose rogamus, quatenus .., nepotem cari nostri
presbyteri Iohannis, presentium portitoris, in clericum ecclesie vestre divine retributionis intuitu
et nostri amoris obtentu velitis admittere, ut ex hoc vobis et ecclesie vestre teneamur in Domino
fortius obligati.

VII 60

Credentes vos pupillis, viduis et orphanis esse propitios .., latricem presentium, nobilem, sed pauperem
viduam et omni quasi solacio destitutam vobis in Domino commendamus, rogantes, quatenus
apud cesarem sic recommendatam habeatis eandem, quod in causa eius per compassionis affectum
et subventionis effectum apud summi retributoris clementiam vestrum assequamini interesse.

VII 61

Firmiter credimus et probabili coniectura tenemus benignitatis vestre favorem esse propitium et
fructuosum in nostris. Licet igitur dilecto in Christo .. apud vos sufficere valeat, quod est noster,

Torna all'inizio