Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 550


videt, hoc ipso omnes rationes effectuum in ea cognoscat, ut dictum est; et ideo
ratio non procedit. Vel dicendum, ut communiter dicitur, quod speculum aeternum
voluntarium est: quia in eo non videtur nisi quod ipse vult ostendere.
Secus est autem de speculo materiali, quod ex necessitate naturae repraesentat
formas in eo relucentes.
Ad quintum dicendum, quod quia nostra cognitio a sensu incipit, ideo de minus
notis in magis nota secundum naturam devenimus; et ideo manifestissima naturae
sunt nobis ultimo nota, et difficillima ad cognoscendum, scilicet res immateriales,
ut Deus et Angeli. Sed in Angelis est e converso: quia ea quae sunt
magis nota simpliciter, sunt etiam notiora quo ad eos; et ideo licet essentiam
divinam maxime cognoscant, non tamen ex hoc sequitur quod omnia alia
cognoscant; sed secundum quod perfectius ipsam vident, ex ea in plurium effectuum
cognitionem procedere possunt.
ARTICULUS 3
Utrum Angeli cognoscant aliqua per mutuam locutionem.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli non accipiant cognitionem aliquorum per mutuam
locutionem. Dicit enim basilius: «Si nuda et
intecta anima viveremus, ex solis nutibus intentionum cogitationes alterutrum
panderentur». Sed Angeli habent intellectum non obtectum corpore. Ergo unus
alterius cogitationes videt; et ideo mutua locutione non egent.
2. Praeterea, in omni locutione oportet esse aliquod signum, quod mentis
occultum conceptum exprimat. Sed tale signum in Angelis sensibile esse non
potest, nec intellectuale: non sensibile, quia sensitivam cognitionem non
habent; nec etiam manens in intellectu tantum, quia hoc esset aequaliter ignotum
cum alio conceptu mentis qui manifestandus esset. Ergo videtur quod in
Angelis manifestatio per locutionem esse non possit.
3. Praeterea, in omni locutione oportet esse aliquod medium, per quod intentio
loquentis ad audientem deferatur. Sed tale medium in Angelis inveniri non potest.
Ergo nec locutio.
4. Praeterea, in locutione corporali sonus ad aures perveniens excitat audientem
ad audiendum. Sed in Angelis non potest poni aliquod tale excitativum,
cum nihil sit in uno postmodum in altero factum; et tamen necessaria esset
excitatio ad attendendum, si esset locutio; quia unus Angelus non semper alterum
considerat. Ergo non est ibi locutio.

Torna all'inizio