Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 20


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 23
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de his quae ad Christum pertinent, quibus nos
effective reparavit, hic incipit determinare de reparantibus formaliter, quae sunt
habitus gratuiti animam informantes. Dividitur autem haec pars in duas; in
prima determinat de ipsis habitibus gratuitis; in secunda de praeceptis quibus
ipsi habitus in suos actus diriguntur, dist. 37, ibi: «Sed iam distributio decalogi,
quae in duobus mandatis completur, consideranda est».
Prima dividitur in duas partes: in prima determinat de ipsis habitibus secundum
se per singula; in secunda determinat connexionem eorum ad invicem, 36
dist., ibi: «Solet etiam quaeri, utrum virtutes ita sint sibi coniunctae, ut separatim
non possint possideri».
Prima in duas: in prima determinat de habitibus virtutum; in secunda de donis,
34 distinct., ibi: «Nunc de septem donis Spiritus Sancti agendum est».
Prima dividitur in duas partes: in prima determinat de virtutibus theologicis; in
secunda de virtutibus cardinalibus, 33 dist., ibi: «Post praedicta, de quatuor
virtutibus quae principales vel cardinales vocantur, disserendum est».
Prima dividitur in tres partes: in prima determinat de fide; in secunda de spe,
26 dist., ibi: «Est autem spes virtus qua spiritualia et aeterna bona sperantur»;
in tertia de caritate, 27 distinct., ibi: «Cum autem Christus fidem et spem non
habuerit, dilectionem tamen habuit».
Prima in tres: in prima determinat de fide secundum se; in secunda de fide per
comparationem ad ea quae creduntur, 24 dist.: «Hic quaeritur, si fides tantum de
non visis est, quomodo veritas apostolis ait: nunc dico vobis priusquam fiat, ut
cum factum fuerit, credatis?». In tertia de ipsa per comparationem ad eos qui
credunt, 25 dist., ibi: «Praedictis adiiciendum est de sufficientia fidei ad salutem».
Circa primum duo facit: primo continuat se ad praecedentia; secundo
prosequitur propositum, ibi: «Fides est virtus qua creduntur quae non videntur».
Et haec pars dividitur in duas partes, secundum quod duas definitiones fidei
ponit; secunda incipit ibi: «Notandum quoque est, quod fides de non apparentibus
tantum est». Circa primum tria facit: primo definit fidem; secundo exponit
definitionem quantum ad hanc particulam, «quae non videntur», ibi: «Quod
tamen non de omnibus quae non videntur, accipiendum est»; quantum autem ad
hanc particulam, «virtus», ibi: «Accipitur autem fides tribus modis»; quantum

Torna all'inizio