Petrus Damiani: Epistulae

Pag 96


claudicat, dum alios, ut agiliter gradiantur, invitat. In istorum ergo stultorum
ore indecens est parabola, quia dum spiritaliter sonant et carnaliter
victitant, eorum vita cum labiis non concordat. Quos nimirum honesta
loquentes sed inhoneste viventes praedicatio recta non liberat, sed mordax
conscientia vehementer accusat. Unde illic non incongrue subditur: Quo modo
parabola quasi spina est, quia dum aliud loquuntur, aliud agunt,
mens eorum in semetipsa aliquando redarguitur, et quodam quasi spinae
pungentis aculeo perforatur. Velut spina certe male viventis et bene dicentis
conscientiam pungit, dum in eo, quod extrinsecus loquitur, quodam
pudoris atque formidinis stimulo intrinsecus sauciatur.
Ut ergo ad eos, a quibus coeperat, sermo recurrat, clericus, qui captus
est amore pecuniae, nequaquam idoneus est ad ministranda verba doctrinae.
Quod etiam in eo, quod superius proposuimus, apostolico declaratur
exemplo. Nam cum scriptura praemittat: Multitudinis credentium erat
cor unum et anima una , moxque subiungat: Nec quisquam eorum, quae
possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia ,
protinus addidit: Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resur rectionis
et continuare debuerat, nisi, ut patenter ostendat, quia illi duntaxat
idonei sunt ad praedicationis officium, qui nullum terrenae facultatis possident
lucrum, et dum aliquid singulare non habent, communiter omnia
possident, nichil scilicet habentes et omnia possidentes . Hii nimirum dum

Torna all'inizio