«Mala ab initio fuit mulier, porta mortis, discipula serpentis,
diaboli consiliaria, fons deceptionis, canicula operum divinorum,
rubigo sanctorum. Homines iam pene angelos factos facies periculosa
deiecit». Origenes: «Et ecce mulier caput peccati, arma
diaboli, expulsio paradisi, delicti mater, corruptio legis
antique».
De sancto Thoma Cantuariensi archiepiscopo sciendum quod
subito in virum alterum permutatur, postquam contra voluntatem
suam archiepiscopus factus fuit; et caro eius cilitio et
ieiuniis maceratur. Non solum enim cilicium pro camisia deferebat,
sed etiam femoralia cilicina usque ad poplitem baiulabat.
Sanctitatem autem suam ita subtiliter occultabat, ut, salvo semper
honestatis rigore, sub decentia vestium et apparatu utensilium
concordaret moribus singulorum. Tredecim pauperum pedes
cotidie curvatis genibus abluebat, et refectos, datis cuilibet IIII
argenteis, remittebat. Et ideo ex hoc convenit ei quod dicitur a
Iob, XXIX: Pater eram pauperum et causam, quam nesciebam,
diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui et de dentibus
illius auferebam predam. Hoc ad regem Artaldum referri
potest, qui credebat invadere ecclesiasticam libertatem, sicut
dicitur in legenda: «Rex autem ad voluntatem suam in detrimentum
Ecclesie ipsum inflectere nitebatur, volens ut consuetudines,
quas contra libertatem Ecclesie predecessores sui habuerant,
ab eodem similiter confirmarentur». Hoc nullo modo beatus
Thomas sustinuit, et ex hoc martyrium promeruit; et ideo sequitur
in Iob: Dicebamque: In nidulo meo moriar (quia in ecclesia
sua mortuus est). Et sicut palma multiplicabo dies. Inde est illud
Ps.: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Item, Eccli. XXXVII, dicitur: Vita viri in numero dierum (iuxta
illud Iob XIIII: Constituisti terminos eius, qui preteriri non poterunt),
dies autem Israel (id est videntis Deum) innumerabiles sunt.
Palma signum victorie est, iuxta illud Apoc. VII: Et palme in
manibus eorum. Item adimplevit beatus Thomas illud quod precipit
Ecclesiasticus IIII: Pro iustitia agonizare pro anima tua et
usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos
tuos.
|
|