23. AUGUST. (serm. 18  De verb. Domini , cap. 20).  
 Immundum ne tetigeritis . Quid est tangere immundum,  
nisi consentire peccatis? Quid est autem exire  
inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem  
malorum? 
CAP. VII.—1. AMBROS.  Neminem laesimus . Pseudo  
enim apostoli nocebant illis, corrumpentes sensus  
illorum circumventione astuta. 
2. LANFR. Non ad condemnationem , id est, non  
propterea commemoro, ut callide dicam vos fecisse,  
quod me fecisse nego. 
3.  Praediximus enim . Superius dixit:  Epistola  
 nostra vos estis, scripta in cordibus vestris . 
4. AMBROS.  In cordibus nostris , id est, participes  
vult eos habere, et ad praesentes passiones pro Christo  
et ad futuram vitam. 
5.  Multa mihi fiducia . Fiducia haec de primae Epistolae 
correptione est, quam quia non aspere susceperunt,  
fiduciam dederunt admonendi se. 
6.  Foris pugnae . Pugnae enim erant corpori, dum  
caedebantur; animo timores. Illic enim timor, ubi  
intellectus est. Sed hic timor propter credentes, ne  
passione ejus scandalizarentur. 
7. LANFR.  Intus timores . A falsis fratribus; vel,  
ne passio mea perterreret fratres, id est, metuens  
ne conversi noviter, videntes afflictionem nostram  
ad suum, id est, qui fuit Judaeus, ad judaismum,  
gentilis ad gentilitatem converterent. 
8. AMBROS.  Referens nobis . Nuntiavit Titus desiderium
  |  
  |