Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 595


Quomodo homines bellatores stare debeant, si velint
hostes percutere, et quomodo debeant
eos circundare, et quomodo debeant
se declinare a pugna, si non sit bonum
pugnam committere.
Cap. XV.

Diximus in quodam capitulo praecedenti, percutiendum
esse punctim non caesim: in quo docuimus milites,
et etiam pedites. In hoc autem capitulo specialem
doctrinam volumus dare peditibus, qualiter debeant stare
cum volunt hostes percutere.Percussionis autem
hostium duplex est modus. Unus a remotis, ut cum
iaciendo iacula, vel missilia adversarios feriunt. Alius autem
cum adeo appropinquant, quod manu ad manum se
percutiunt. Aliter autem debent stare bellatores viri,
cum a remotis iacula iaciunt, et aliter cum ex propinquo
se feriunt. Nam iacendo iacula a remotis, debent habere
ipsos pedes sinistros ante, et dextros retro. Nam cor,
quod estin animali principium motus, principalius influit
in partem dextram ita, quod pars dextra in animalibus
fortior est in movendo, et aptior ad motum: et quia
mobile semper innititur alicui immobili, ut si movetur
manus, innitur brachio stanti, et si movetur brachium,
innititur corpori quiescenti: et si movetur unus pes, innititur
alii pedi non moto: oportet quod pars dextra innitatur
parti sinistrae quiescenti. Cum igitur pes sinister anteponitur,
et latus dextrum elongatur, optime dipsonitur
homo ad iacendum iacula et missilia: quia tunc quiescit
in sinistra, et movetur in dextra vibrans ipsum iaculum;
quo vibrato vehementius movet aerem, et fortius ferit.
Licet enim tam secundum partem dextram quam secundum
sinistram possumus quiescere et moveri, dextra tamen
est aptior ad movendum, et sinistra ad quiescendum.

Torna all'inizio