Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 269

Tomus I


et attriti nostram misericordiam implorarent.
At illi malleum velut stipulam reputantes, ad
percutientem malleum voluere reverti:
sed indomabili corde timentes, excessus
excessibus cumularunt, pro verbis poenitentiae
verbis superbiae blasphemando. Quia
vero illorum superbia semper ascendit, donec
eam exurgens justitia judicio praeveniat, et subvertat,
ut contritione duplici conterantur;
Sinceritatem vestram rogamus attente, quatenus
eosdem Lucanos severitate debita percellentes,
eis in terra faciatis commercia
[nostrorum fidelium] interdici, aliasque
procedaris acriter contra ipsos sicut melius videritis
expedire.
Cap. XIV.
Tyburtinis, confortans eos ut sint firmi in fide,
promittendo eis bona multa.
Quanta sit fidei vestrae sinceritas, quam
erga nos et Imperium prompta mentis
alacritate praetenditis, aliena cujuspiam
verborum argumenta non quaerimus:
cum effectus operis, dicto praeponderans,
coram nobis experimenta dilucidet, et conscientiae
nostrae professio testium quantalibet
depositione solennior interpellet. Scimus
etenim, imo jam judice facto probavimus,

Torna all'inizio