Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 39


extra urbem adducentes, multis Normannorum prae gaudio flentibus, reddunt; sese deinceps
fideles utrique futuros multis assertionibus promittunt.
XXVII.- Dux igitur et comes, sese mutuo conspicientes - ut quondam Joseph Beniamin
- in visu prae dulcedine insperata, in prosperum cedente fortuna, in lacrimas prorumpentes,
mutuis amplexibus fruuntur. Dux comiti quae promiserat, se amodo non retenturum
promittit. Comes, ducem usque ad Sanctum Martinum prosecutus, inde Melitum vadit.
Milites vero comitis, qui apud Melitum erant, audito ducem in captione detineri, castella
eius, quae ante Melitum firmaverat, oppugnantes capiunt; milites vero, quos invenerant, in
captione retinentes, suis militibus castellum, quod apud Sanctum Angelum firmaverat, muniunt;
aliud vero, quod minus forte videbatur, diruunt. Uxor vero, viduationem suspicata,
Tropeam aufugit.
XXVIII. - Dux itaque hoc audiens, plus maleficii quam beneficii memor, maxima indignatione
permotus, conventionem, quam fratri promiserat, exequi denegat: donec sibi et
castellum Sancti Angeli et milites, qui in captione tenebantur, restituantur, et de illata injuria
jus teneatur. Porro comes fratri duci, omnem occasionem eius velle exequendo, auferre
volens, milites reddit; et castellum et quae in ipso retenta sunt, restituit. Sed cum nec sic
animum fratris, ut sibi jus teneat, molliri videt, traditione inhabitantium castrum Messiani
ingressus, duci inimicitias mandat. Dux itaque, videns castrum, quod melius in ipsa provincia
habebat, sibi ablatum, sciens totam Calabriam per illud facile posse turbari, in valle Cratensi
cum fratre sibi conventionem executus, Calabriam partivit. Sicque in Apuliam vadit, comes
vero in Calabriam portionem suam recepturus redit. At, cum videret suos propter seditionem,
quae inter se et fratrem hactenus fuerat, equis, vestibus et armis minus sufficientes, per totam
Calabriam a quibuscumque, propter quod ei tribuant, expetitum vadit. Veniensque Geracium,
quia eos, quasi infideliores, caeteris exosiores habebat, ut plus ab ipsis extorqueat, castellum
extra urbem procul sese firmare figit. Geracensibus vero juramentum sibi a duce factum
objicientibus, comes respondit: "Cum medietas Geracii mea sit, dux in sua parte juramenti
sui ordinem, ne violetur, servare poterit; me vero, qui in mea parte quodlibet faciam, nec
votum, nec promissio aliqua redarguit". Geracenses ergo, cognoscentes se callide a duce
juramento delusos, insipientiae suae deputant. Pacto cum comite facto, a castello, quod
foedere ceperat, pecunia, potiusquam armis, illum avertunt.
XXIX. - Comes igitur, suos abundanter armis et equis et coeteris, quae necessaria
erant, remunerans, et terram, quae sorti suae cesserat, fidelibus suis prudenter ordinans,
iterum Siciliam cum trecentis debellaturus aggreditur, uxorem juvenculam, quamvis timidam
et in quantum audiebat renitentem, secum ducens. Veniens itaque apud Traynam, a
christianis Graecis, qui eum jam altera vice similiter susceperant, iterum et, si non cum
tanta, ut prius, tamen alacritate suscipitur, urbemque, quamvis natura montis, in quo sita est,

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio