Petrus de Ebulo: De balneis puteolanis

Poesia 22


XXII. [Palumbare] - Cripta palumbare fuerit vel grata palumbis,
Vel quia q[uod] lumbis fertur obesse parum.
Unda palumbare lesos cum vertice renes
Sanat et urine sumpta recludit iter.
Ex oculis nebulas • et ab auribis excutit euros.
Cardiacam tollit artheticamq[ue] fugat.
Et maiora facit, si scis seruare dietam:
A salsis caueas, frigida queq[ue] fuge.
Algentis vitabis atque consuesce[re] potum:
Utere lymphato, quod parit uva, mero.
Crede michi q[uod] aque faciunt quodcu[n]q[ue] syrupi,
Si bene seruetur, sola dieta facit.

1



5




10

Torna all'inizio