Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 179

libro V


hoc modo: 'Cum michi pater sitis et dominus specialis supplico dominationi vestre quatinus in aliquo beneficio michi dignemini providere'.
36. (1) QUOMODO NARRATIO ET PETITIO SOCIENTUR.
(2) Interdum narratio et petitio in una clausula continentur, hoc modo: 'Quia pecuniam mecum delatam penitus iam expendi, rogo paternitatem vestram quatinus adhuc denarios michi pro necessariis destinetis'.
37. (1) QUOMODO TRES PARTES EPISTOLE CONIUNGANTUR.
(2) Interdum tres partes epistole in una clausula possunt esse, ut si exordium et narratio et petitio coniungantur, (3) hoc modo: 'Cum sitis michi unicus benefactor, noveritis quod x librarum debito sum gravatus, rogans dominationem vestram quatinus pecuniam michi causa solvendi debitum transmittatis'.
38. (1) QUOMODO QUATTUOR PARTES EPISTOLE IN UNA CLAUSULA POSSUNT ESSE.
(2) Interdum predicte quattuor partes comprehenduntur simul, hoc modo: 'Quoniam incommoditas quam mei causa patimini animam meam graviter vulneravit, ecce per I. latorem presentium c libras imperialium vobis mitto causa solvendi debitum meum totum, (3) vestram nobilitatem rogans attentius quatinus contra me vestra bonitas non turbetur, cum personam

Torna all'inizio