a nuntiis imperatoris accepissent, plenariam inde iusticiam 
ab imperatore susciperent in laude sapientium Longobardie. 
Quibus Veronam profectis convocatisque tam sapientibus 
Verone quam de Marchia, sicut imperator eis 
imposuerat, ibi retulere. Ibique multis vicissim factis orationibus 
postremum diem veniendi Papiam ad imperatorem 
inter se statuere. Cumque Papiam coram imperatore venissent, 
de concordia inter se ac imperatorem diu tractatu habito, 
tandem imperatori iusticiam facere sub nulla potestate volentes 
recesserunt. 
Dominus vero papa Victor die Lune, que fuit ... 
dies mensis Aprilis civitate Luce fati munus impleverat. 
Pro cuius sanctis meritis dicitur Deum multa miracula ibi 
fecisse. Deinde in locum ipsius dominus Guido Cremensis substituitur 
et a cardinalibus, qui ibi fuerant, et a domino Rainaldo 
archicanzellario ac ab episcopo Laudensi et aliis quibusdam 
episcopis in apostolice sedis honorem sublimatus est. 
Proximo vero mense Iunio profectus est imperator cum 
militibus civitatum Longobardie ac paucis Teutonicis usque
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |