Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 144


dicunt caelum empyreum influentiam super alia corpora habere, eadem facilitate
contemnitur qua tenetur; et praecipue cum in talibus non quaeratur quid
Deus per miraculum possit facere, sed quid naturae rei conveniat, ut dicit
Augustinus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod corpus motum motu recto, generabile et corruptibile,
indiget loco continente et conservante; et ista virtus locandi et conservandi
attenditur in uno elementorum respectu alterius, cum virtute caeli
influentis in elementa per motum. Corpus autem motum circulariter, incorruptibile,
non indiget ad motum loco extrinsecus continente, nec etiam ad conservationem;
et quod aliquod huiusmodi corpus habeat exterius continens, hoc est
per accidens, ut in 4 Phys. Commentator dicit; unde non
dependet ab eo nisi inquantum revolvitur revolutione eius. In caelo autem
empyreo non ponitur aliqua revolutio: unde non remanet aliquis influendi
modus.
Ad secundum dicendum, quod lux caeli empyrei, ut dictum est, non est per
modum fulgoris irradiantis in alia corpora, et ideo nec etiam illuminationem
influit in alia corpora: cuius ratio est, quia cum sit virtuosissimum corporum,
et maximum, sine lumine solis omnia illuminaret. Et praeterea lumen caeli non
est causa effectiva in inferioribus, nisi supposito motu, qui a caelo empyreo
removetur.
Ad tertium dicendum, quod dextrum et sinistrum sunt in caelo ex virtute motoris
sui, quicumque sit iste, non ex influentia alicuius corporis, sicut et in animali
est ex virtute animae.
Ad quartum dicendum, quod nobilissima dispositio quae unquam potest esse in
corpore ad formam, est infra nobilitatem caeli: unde eadem virtus caelestis est
per quam corpus disponitur ad formam elementi et mixti, et animae vegetabilis,
sensibilis, rationalis: nec oportet, si hoc caelum disponit ad animam vegetabilem,
quod non possit disponere ad animam sensibilem, nisi probetur quod ex
hoc esset ultimum virtutis eius; quod falsum est. Unde patet quod ista positio
fundatur super tria falsa. Primum est quod dispositio quae est in corpore
humano ad animam, non possit esse ex virtute solis. Secundum est quod lux sit
corpus materialiter veniens in compositionem animati. Tertium est quod sit per
medium inter animam et corpus; quae sunt absurda apud omnes qui rationaliter
locuti sunt; et ideo uno inconvenienti dato, alia contingunt; et hoc non est
mirum.

Torna all'inizio